GAZOPHYLACES

GAZOPHYLACES
GAZOPHYLACES
apud Persas dicti sunt pecuniae Regiae custodes, seu aerario regio Praepositi, a voce gaza, celebti thesauris regiis recondendis opp. de quo vide suo loco. Namqueve et apud Persas moris fuisse, ut publica pecunia magnatibus asservanda committeretur, docet Brisson. Unde Curt. l. 5. c. 2. Tiridatem pecuniae, quae ex una provincia cogeretur, custodem memorat: et Begophanem areis Babylonicae et regiae pecuniae eiusdem provinciae custodem, eod. loc. Apud Ioseph. quoque Antiqq. Iud. l. 11.c. 4. βασιλικοῦ γαξοφυλακίου, Regii ararii, mentio fit: ut et edicti Artaxerxis ad omnes, qui thesauris suis trans flumen praepositi erant, ut quidquid ab eis Esdras sacerdos, scriba legis Dei caeli, postulasset, ilico praestaretur, Esrae c. 7. Vide quoque Strab. l. 15. p. 718. ubi de Suza, Arrian. l. 3. ubi de Pasagardis, Diod. Sic. l. 17. Corn. Nep. in Datame c. 5. etc. Haec gaza quam immensa fuerit ac prodigiosa, licer vicere ex variis
Scriptoribus a praesato Briss onio adductis. Asservabatur ea plerumque in templis, quod loca ea sacra ac inviolata censerent: Abbas Urspergensis Chronici p. 41. Auditâ templi Hierosolymitani opulentiâ, quam Pompeius intactam reliquerat, in Palaestinam divertit; Hierosolymam adit, templum pervadit, opes diripit. Sic Romani in aede Saturni, apud Iuv. Scholiast. Gortynii, in templo Dianae, apud C. Nep. Hannib. c. 9. Macedones in opp. Quinta, iuxta Tharsum; Syracusani in Labdalo castello; Hebraei in Thrace quoque et Tauto Hierichuntis; Tigtanes in Bambrusa et Olena, Babylonii in Zeugmate, iuxta Euphratem, alii alio loco suo κρήματα ad belli opus deponebant, Cuius rei rationem habes apud Minuc. Fel. Octav. et plura hanc in rem apud Ferrar. Adduensem Insubrum IC. l. Observ. et Brodaeum Miscell. l. 4. c. 7. nec non supra in voce Aerarium. Ceterum gaza, Persis esse tbesaurum, ut Syris Gap desc: Hebrew, notat Suicerus, quod vero inde Palaestinae urbem Gaza, de qua diximus quoque appellatam vult Pomp. Mela l. 1. errare illum ostendit, cum in Hebraeo nomen huius civitatis non incipiat a Gap desc: Hebrew, sed a Gap desc: Hebrew. Dicta itaque ei Gaza ab Hebraea voce, Gap desc: Hebrew, quasi dicas valida, quia urbs erat ingens et munita admodum, ut ait idem Pomp. Er Diod. Dic. scribit l. 17. munitissimam fuisse, ut Alexander bimestri obsidione obsessam aegre ceperit. Vide Cl. Suic. Thes. Eccl. in voce Τάξα, ut infra Privatarius, Thesaurarius, et Thesaurus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • THESAURARIUS — dignitatis nomen in aula Francica, quâ apud Dagobertum Regem Desiderius insignitus legitur, in Regis huius Praecepto, de Episcopalid dignitate Cadurcorum urbis ei collatâ: Idem cum Thesaurorum Regalium summo Procuratore, uti Rado vocatur, apud… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”